- FAUNUS
- FAUNUSantiquissimus Aboriginum Rex, fil. Pici, pater Latini. A Fando dictus, quia vaticicinia versibus, quos publice recitabant, immiscere solitus est. Religionem variis cerimoniis instruxit, solitudinis amator. Unde Pan creditus, a quo rustica praedicta numina genita putantur, quos Faunos vel Silvanos poetae appellant, cornutis capitibus, et caprinis pedibus insignes. Regnavit Annos 44. Dionys. Halicarn. Antiq. Rom. l. 1. p. 24. Aurel. Victor de orig. gentis Rom. Lactant. Firm. d. F. R. l. 1. c. 22. Ceterum de Fauno, et Faunis vide N. Comitem Mytholog. l. 5. c. 9. Nic. Lloyd. Addo, duos fuisle Faunos, Aborigenum Reges, priscum, et iuniorem testantur, Manetho Aegyptius, Dionyl. Halicarn. et alii: quorum ille vixit circa A. M. 2520. secuudum Funecium, regnante apud Assyrios Amyntâ: hic Anno 3724. regnare coepit, Pici fil. qui et cives suos, ritu ferarum viventes, mitiorem vitam docuit, et primus loca certis Numinibus, et aedisicia quaedam ac lucos sacravit: a quo et Fana sunt dicta. Vir nempe sapiens erat, cuius Philosophiam rudibus ac rusticis carminibus, de morum et Reip. constitutione, traditam fuisse, innuit Virg. cum ait:Carmina quae antiqui Fauni Satyrique canebant.Notanter, canebant: Unde et Pici uxor Canens dicta est, quod collapsum illusd Philosophiae Musicae studium in Italia restaurassent, Ovid. Met. l. 14. Eo regnante Evander cum mediocri Arcadum globo in Latium venit, et Fauni liberalitate agros ac montem, quem postea Palatinum nominavit, accepit, Iustin. l. 43. c. 1. Post mortem, a Romanis, tamquam unus indigetum sacris carminibusqueve honoratus est: ad quem illi Panicos terrores referre solebant. Sed Cotta, vir emunutioris naris, negat apud Cic. Faunos esse, aut eorum voces unquam fuisse auditas: unde quidquid horum silvestrium Deorum, verat de Fauno historiae, superstitio attexuit, facile collabitur. Habuit Faunus Romae post Romulum templum, in monte Caelio, circulari formâ, multis in ambitu columnis adornatum: et aedem in Ins. Tiberina, quam Domitius Ahenobarbus, et Scribonius Aediles ex multatitia pecunia condidêrunt, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 17. Plura vero de Fauno, quem Graeci Πάνα dixêre, et aucupii venationisqueve leporum praesidem habuêre; de Faunis item, horumqueve a Satyris ac Silvanis diversitate, apud Salmas. ad Solin. p. 413. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.